- SOLMA
- SOLMAcastrum Veteraviae, cum oppidulo, in colle; Solms. Caput Comitatus cognominis, vix 2. milliar. German. a Verzlaria in Boream uti a Giessa, 3. a Marpurgo in Occasum. Sub Comite proprio. Habent hi Comites in Wetteravicorum Comitum scamno locum inter praecipuos, quorum genealogiam peculiari volumine descripsit Alb. Otto Bilgen. Originem quaerunt in domo Nassovica; Nam ex Eberhardi Comitis Nassoviae, qui saeculô IX. floruit, filiis unum Philippum, arcis Solms et huius gentis conditorem consti tuunt. Peculiaris linea, de Koenigsberg dicta, sec. XIV. defecit. Quinunc supersunt, omnes communem patrem habent Ottonem, qui decessit A. C. 1409. Ab huius enim maiori filio Bernardo, linea Braunfelsia descendit, in tres iterum ramos, Braunfelsinum, Hungensem et Greiffenstenium, divisa. Ab altero Ioanne Lichensis et Laubachia lineae ortae sunt, quarum illa denuo in Lichensem et Hohensolmensem, subdistinguitur: ista in Laubacensem, Sonnevvaldiam et Roedelheimenlem, de quibus omnibus, vide Phil. Iac. Spenerum Theatro Nobilit. Europ. et hîc passim. Braunfelsini hîc saltem, utpore praecipui, series exhibebitur. Bernardus Comes de Solms in braunfels, qui obiit A. C. 1459. ex Elisabetha Ienburgica, genuit Ottonem, qui obiit A. C. 1504. pater ex Anna Nassovia Bernardi, qui decessit 1547. Hôc et Margaretâ hennebergicâ genitus Philippus diem obiit A. C. 1544. ET ex Anna Tecklenburgica suscepit Contadum, cui emortualis fuit annus 1592. Huic Elisabetha Nassovia peperit Io. Albertum defunctum A. C. 1623. cuius liberi, ex Elisabetha Sayno-Witgenstenia, fuêre, Elisabetha (nata A. C. 1593. uxor Wolfgangi Friederici Rhingravii) Ursula (nata A. C. 1594. uxor Christophori Burggravii de Dhona) Conradus Ludovicus (natus A. C. 1595. cui nupsit Ioanna Sibylla de Winneberg) Ioannes Albertus (natus A. C. 1599. maritus Ioannae Elisabethae Falckensteniae, denatus 1648.) Amalia (nata A. C. 1602. uxor Henrici Friderici Nassov. Arausionensis) et Luisa Christiana (nata A. C. 1606. Io. Wolfardo B. de Brederode nupta) omnes Comites in Soms etc. in Braunfels. E quibus Ioanni Alberto nati sunt, Henricus Traiectanus (natus. A. C. 1635) Amalia etc. Vide praefatum Spenerum Part. 1. p. 1. 8. et Part. 3. p. 85.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.